Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliacim, filium Helciae,et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris ejus.
Matthaeus 10:2
Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus,
Matthaeus 16:18-19
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
Lucas 22:32
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
Ioannes 21:17
Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
Actus Apostolorum 2:14
Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
Actus Apostolorum 10:47
Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?
Galatas 1:18
deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:
Actus Apostolorum 1:15-20
In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum:qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter.
Actus Apostolorum 8:18
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,